Eo tempore ascendit Alexander, filius Antiochi Epiphanes, et occupavit Ptolemaidem, et regnavit in ea. Quod audiens Demetrius congregavit exercitum, et misit ad Jonathan, ut secum faceret pacem, et non cum Alexandro. Insuper dedit ei potestatem congregandi exercitum, et obsides qui erant in arce, jussit ei reddi. Et venit Jonathas in Jerusalem, et coepit innovare civitatem, munivit montem Sion in circuitu, et fugerunt custodes, quos posuerat Bacchides in Judaea. Tamen in Bethsura aliqui remanserunt, quae erat eis ad refugium. Et audivit Alexander promissa, quae fecerat Demetrius Jonathae, et praelia, et virtutes, quas ipse fecerat, et fratres ejus, et scripsit ad Jonatham dicens: Audivimus de te quod vir potens es, et aptus ut sis amicus noster: et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus regis voceris. Et misit ei purpuram, et coronam auream, et induit se Jonathas stola sancta in die solemni Scenopegiae, et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. Quod audiens rex Demetrius contristatus est, et remisit ad Jonatham in haec verba: Manete in amicitia nostra, et nunc absolvo omnes Judaeos a tributis, et potestatem arcis, quae est in Jerusalem, do summo sacerdoti, et omnem animam Judaeorum, quae est in regno meo captiva, relinquo liberam gratis, et quod omnes dies solemnes sint dies immunitatis et remissionis, et dies decreti circa illos, id est tres ante solemnitatem, et tres post. Ptolemaidem, et duas civitates confines ejus do summo sacerdoti ad necessarios sumptus sanctorum, et singulis annis quindecim millia siclorum argenti ad instauranda opera sanctorum, et ad innovandos muros in Jerusalem, et in Judaea sumptus dabuntur de rationibus regis. Jonathas autem et populus non crediderunt ei. Et complacuit eis in Alexandro, et ferebant ei auxilium omnibus diebus. Tunc congregavit rex Alexander exercitum, et movit castra contra Demetrium, et fugit exercitus Demetrii, et cecidit Demetrius in illa die. Tunc misit Alexander ad Ptolemaeum, regem Aegypti, dicens: Da mihi filiam tuam uxorem. Et acquievit Ptolemaeus significans, ut occurreret ei Ptolemaide. Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, et filia ejus Cleopatra, et occurrenti sibi Alexandro in Ptolemaide, dedit ei uxorem. Tunc Alexander vocavit ad se Jonatham, et veniens Jonathas Ptolemaidem invenit gratiam in conspectu duorum regum. Et venerunt quidam pestilentes ex Israel post eum, et accusabant. Sed non attendit ad eos rex, sed magnificabat Jonathan, et induit eum purpura, et scripsit eum inter primos amicos. Sunt autem quatuor insignia regalia, purpura, fibula aurea, diadema et sceptrum. Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum gloria.